XIX. Via Ōstiēnsis
Manage episode 227981436 series 2458607
Mēdus cum amīcā suā in patriam suam Graeciam īre vult.
Mēdus: “In portū Ōstiēnsī bona nāvis nōs opperītur. Necesse est nōs ambulāre Ōstiam, neque enim equum aut asinum habēmus.”
Lȳdia: “Ōstiam ambulāre nōn possumus. Nimis longa est via.”
Mēdus: “Via Ōstiēnsis paulō longior est quam via Latīna Tūsculō Rōmam. Sī fessa es, ego tē portāre possum!” Hoc dīcēns Mēdus amīcam suam complectitur eīque ōsculum dat.
Lȳdia: “Tū mē portāre nōn potes. At sī necesse est, tēcum Ōstiam ambulō. Fessa nōn sum ac paucās rēs mēcum ferō.”
Ergō Mēdus et Lȳdia Rōmā ēgrediuntur et Ōstiam ambulāre incipiunt. Mēdus saccum portat cum rēbus Lȳdiae et suīs. Post trēs hōrās Lȳdia cōnsistit ac fessa apud viam cōnsīdit. Mēdus quoque cōnsistit et trīstis viam longam ante sē intuētur. Tum viam post sē spectat. Illīc venit vir crassus cum asinō quī duōs saccōs gravēs vehit.
Mēdus illum virum salūtat: “Salvē, bone vir!” et “Ecce amīca mea fessa” inquit, “iam nōn potest ambulāre. Potestne eam portāre asinus tuus?”
“Asinus meus iam duōs saccōs gravēs portat” inquit vir crassus; “mē portāre nōn potest aut nōn vult, quia ego nimis crassus sum. Sed amīca tua tenuis et levis est. Asinum meum ascende, fōrmōsa! Dā mihi manum!”
Lȳdia surgit. Mēdus ipse amīcam suam asinum ascendentem manū sustinet.
Super asinum sedēns Lȳdia “Ambulā, asine!” inquit, sed asinus in viā stat neque ē locō sē movet. Tum Mēdus herbam carpit et ante asinum tenet. Asinus herbam ēsse vult atque ambulāre incipit. Lȳdia laeta asinō vehitur.
Mēdus: “Bonus es vir quod asinō tuō amīcam meam vehis. Nōs Rōmā venīmus et Ōstiam īmus. Tūne quoque Ōstiam īs? Quod nōmen tibi est?”
“Mihi nōmen est Mopsus” inquit ille, “Ōstiam eō, nam illīc habitō. Cūr vōs Ōstiam ītis?”
Mēdus: “Ex portū Ōstiēnsī in patriam nostram Graeciam nāve vehī possumus. Illīc bona nāvis nōs opperītur.”
Mēdus ē saccō suō mālum sūmit et “Ecce” inquit “mālum tibi dō, amīce!”
Mopsus: “At saccī quōs asinus meus portat plēnī sunt mālōrum. Tabernārius sum, māla et pira vēndō. Mālum ā tē nōn accipiō.”
Mēdus: “Sed nihil aliud habeō quod tibi dare possum.”
Mopsus: “Id necesse nōn est. Mē dēlectat amīcam tuam fōrmōsam mēcum vehere.”
Dum Mēdus cum Mopsō loquitur, Ōstiam adveniunt. Asinus ante tabernam Mopsī cōnsistit. Dominus asinō suō fessō māla dat.
Mēdus: “Valē, Mopse, bone amīce!”
Mopsus: “Etiam vōs valēte, amīcī meī! Bene nāvigāte!”
Item Lȳdia “Valē, amīce!” inquit, “Nihil habeō quod tibi dare possum – praeter ōsculum” et Mopsō ōsculum dat. Ille ōsculō tam pulchrae fēminae laetātur.
Mēdus id spectāns nōn laetātur. “Venī mēcum, Lȳdia!” inquit, et statim ad portum īre incipit.
Lȳdia Mopsum trīstem relinquit et amīcum suum sequitur.
27 эпизодов